Milano 1115

 1115 marzo 31, Milano

Originale, ASPv, Pergg., cart 1 [A].


[(SN)] Anno ab incar(nacione) d(omi)ni nostri Iesu Christi millesimo centesimo quintodecimo, secundo kalendarum aprilis, indic(ione) octava. Tibi domno Iohanni, abbat[i mona]|[sterii] Sancti Salvatoris, quod est constructum foris prope civitate Papia, promittimus atque spondemus nos Ardericus et Ugo germani, filii quondam Ugocion[i] | [de La]nciano, qui professi sumus legę viverę Longobardorum, eo tenore, sicut hic subter legitur, ita ut amodo in antea nullo u(m)quam in t(em)pore non sit nobis ia(m)dict[is] | [germanis] vel nostris heredibus aut nostre summisse persone per nullumvis ingenium licencia vel potestas agendi, causandi placitum vel intencionem commovendi | [vel a]d divisione requirendi contra te ia(m)dictum Iohannem abbatem, vel contra tuos succesores aut contra quem vos aut pars ipsius monasterii dederint, nominati[ve] | de omnibus casis et rebus territoriis, iuris ipsius monasterii, reiacentibus in locis et fundis Graffigniana et Vigolongo, tam infra castrum ipsius loci quam et foris et | in eorum territoriis et curtę, cum omnibus honoribus, condicionibus, usibus, redditibus ad ipsas res pertinentibus et unde intencio usque modo inter nos fuit, omnia et | in omnibus, ut supra dicta sunt inintegrum, dicendo quod nobis predictis germanis ia(m)dictę res pertineant vel pertinere debeant per beneficium aut per | investituram seu per aliquam aliam quamlibet racionem que dici vel nominari potest, sed quicquid nobis ia(m)dictis germanis ex pręnomi|natis omnibus rebus pertinet aliquo iure vel racione seu usu in tua predicti Iohannis abbatis et de tuis succesoribus seu partis ipsius monasterii, aut cui | vos dederitis, permanead potestatę, ad habendum et tenendum seu faciendum quodcumque volueritis sine omni nostra et de nostris heredibus contradicione. | Quod si aliquando t(em)pore nos ipsi germani, aut nostri heredes, vel nostra sumissa persona, de prenominatis omnibus rebus, sive de parte aut de toto, agere aut cau|sari, placitum vel intencione commovere presupserimus contra te predictum Ioh(anne)m abbatem aut contra tuos succesores vel contra partem ipsius monasterii | aut contra cui vos dederitis, aut si aparuerit aliud datum vel factum cui nos in alia parte dedisemus aut fecisemus et claruerit, tunc componere | promittimus nos ipsi germani aut nostri heredes tibi predicto Iohanni abbati aut tuis succesoribus vel parti ipsius monasterii, vel cui vos dederitis, argentum denarios | bonos Mediolanenses libras quinquaginta, et insuper taciti et contenti permaneamus. Quidem et ad anc adfirmandam promisionis cartula | accepimus nos ipsi germani a te ia(m)icto Iohanne abbate exinde launechild crosnam unam, et insuper argentum denarios bonos Mediolanenses solidos | viginti, quia sic inter nos convenit. Actum in civitate Mediolani.

Signa ++ manuum suprascriptorum Arderici et Ugonis germanorum, qui hanc cartulam promissionis ut supra fieri rogaverunt et ipsum pretium | et launechild acceperunt.

Signa ++++ manuum Arialdi de Badaglo, Ungari qui dicitur de Curteducis, Pagani qui dicitur Borcito, Iohannis qui dicitur Mantegacio, | Arderici qui dicitur de Palacio, Landulfi qui dicitur Palliarius, Anselmi de Pusterla, Ambrosii filii Oxberti, Homobeni et Gunselmi | germanorum, Iohannis qui dicitur Ga(m)barus de civitate Mediol(ani) seu Rotefredi filii Lanfranci, Ottonis qui dicitur Butigia, Belfante et Siri de civitate Papia | testes (g).

(SI) Ego Ambrosius qui et Paganus iudex et missus do(m)ni tercii Henrici imperatoris rogatus s(ub)s(crips)i.

(SI) Ego Anselmus iudex ac missus do(m)ni quarti Henrici imperatoris rogatus s(ub)s(crips)i.

(SN) Ego Fredencionus notarius sacri palacii scripsi post traditam co(m)plevi et dedi.