Pavia 1112 gennaio 26

1112

 BREVE SENTENTIE, CESSIONIS, TRADITIONIS ET REFUTATIONIS


Deo nostro redenptori et omnium rerum creatori totis viribus debemus gracias refere, qui suam ubiquam a visibilibus et invisibilibus hostibus protegit Eclesiam, ne quantum cupiunt lupino more ei suisque possesionibus nocere prevaleant. Nam, licet ex una parte sint homines mali et alienarum rerum avidi et cupidi, ex alia tamen, divina gracia exibente, sunt boni et iusti, qui eos male cupientes reprehendere non desinunt et ad iusticiam et placitum venire co(m)pellunt. 

Tenpore nanque quo Papiensi civitate Dei misericordia venerabilis iudex Ugo de Ganbolato, cum do(n)no Guielmo, Lafrancho filio, necnon Nantelmus cognomine Grugno, una cum Petro Catasio et Syro de alle et alio Syro Salinbene, sunt a cunto Papiensi populo cum iureiurando facti et electi consules, surexerunt quidam Oprandus, scilicet Signifer, et filii Alonis, et Paganus qui dicitur Picenus, dicentes et falso afirmantes portum et traversum prope Lardiraco positum, Beati Petri Celi Aurei, suum suumque heredum esse possidendum. Quam causam et que, ut ita dicam, monstruosa verba, do(n)nus Amselmus, Dei gracia Sancti Petri Celi Aurei abbas, cum suis fratribus audientes, et inde bellum vel vuerram facere nolentes, adeunt ad placitum in brolio beatissimi santi Syri confesoris, et ibi, coram supradictorum cu(n)sulum conspectibus, querimoniam de tanta iniuria faciunt. Quam causam et quod placitum supranominati consules ex utraque parte diligenter audientes et inter se iusticiam huius rei discernentes, talem sentenciam cuntis audientibus dederunt, ut si pars ipsius Oprandi et filiorum Alonis, silicet Beltrami et Mariscoti et Pagani, tres homines boni testimonii haberent qui per Dei evangelia iurarent Opradum et Bertrammum et Marischotum et Paganum et eorum antecessores portum et traversum iusta Lardiracum positum triginta annos olim quiete possedisse et sine contrarietate partis predicti monasterii tenuisse, Oprandus et Bertramus et Marischotus et Paganus quiete suum portum haberent, si hoc sacramentum parti ipsius monasterii suficeret. Rursus si, ex altera parte, monasterium memoratum tres homines, ut diximus, boni testimonii haberet, et eodem modo supradicto iurarent quatenus supradictum monasterium triginta annos portum ipsum et traversum supradictum sine contradicione Oprandi et Bertrami et Marischoti et Pagani vel eorum antecesorum olim quiete posedisset, si eum sacramentum Oprando, Bertramo et Marischoto et Pagano suficeret, tacite monasterium supranominatum portum et traversum haberet; quod si una pars vel altera hoc sacramentum danpnaret, bellum ante comitem sacri palacii et do(n)num Ugonem iudicem suosque socios fieret, quatenus eternus iudex cuius esset supranominatus portus et traversus ostenderet. Quibus omnibus constitutis, Oprandus et Paganus et pars ipsorum filiorum Alonis, ex consenssu eiusdem donni Amselmi, Dei gr(aci)a abbatis, et ipsius Ugonis iudicis sociorumque eius, susceperunt eleccionem testificandi et iurandi inantea; et sic donnus iudex Ugo, cum aliis suis sociis, ad comitem sacri palacii suum mitunt legatum Bonumamicum nomine Belengerius, quatenus Papiam veniat et hoc bellum, Dei adiutorio, videat et discernat. 

Preter hec omnia, dum in Dei nomine cum esset iamdictus comes sacri palacii Ticinensis civitatis, scilicet Guido, in curte iamdicti gloriosissimi santi Syri, coram Papiensi populo, ad iusticiam faciendam ac declarandam, adessent cum eo iamdictus Ugo et Guilielmus, filius condam Lafranchi, Syrus de Valle, Petrus Catasius, necnon Lafranchus filius Guillelmi et Ardengus Reccus causidici, Bernardus de Marinco et Vuido de Viqueria et Armanus de Monticello et Theubaldus de valle de Verrsa iudices sacri palacii, et Lafranchus notarius sacri palacii, et Carbonus et Albertus vicecomites et reliqui plures, ibique in eorum presencia veniens iamdictus donnus Amselmus, Dei gr(aci)a abbas, cum advocatoribus suis et ipsius monasterii, scilicet Oldracus et Guielmus de Cona, cum suis testibus parati ad iurandum et pugnandum quod pars iamdicti monasterii iamdictum portum et traverssum per triginta annos olim quiete possedit sine contradicione ipsius Oprandi et filiorum Alonis et Pagani suorumque antecessorum Signiferorum, et ipse Oprandus et Marischotus et vasalli eius et Paganus ibi in presencia ipsius Guidonis comitis et ipsius Ugonis iudicis et sociorum eius existentes, iamdictus Ugo tulit librum evangeliorum manibus suis et dare voluit testibus et pugnatori ipsorum Oprandi et Marischoti et Pagani; ipse vero testis et pugnator ipsorum librum non accepit, et subtraxit se de pugna et sacramento et testimonio, quod consobrini erant, et fecit se actorem et intencionatorem. Ideo ipse Ugo et socii eius, simul cum iamdicto donno Guidone comite, per consensum tocius populi qui ibi erat, causa cognita, dederunt sentenciam quod nichil de iamdicto portu et traverssu ipsi Oprando et fillis Alonis et Pagano pertinet, sed refutent. 

Et statim ibi, in presencia iamdicti donni Guidonis comitis et ipsius Ugonis iudicis et sociorum eius et supradictorum causidicorum et iudicum et notarii et vicecomitum et reliquorum bonorum hominum quorum nomina subter leguntur, per lignum et bergamenam quam in suis tenebant manibus cesserunt, tradiderunt atque refutaverunt iamdictus Oprandus et Paganus predicto donno Amselmo, Dei gracia abbati, iam nominatum portum et traversum, sicut est a castello ipsius loci Lardiraci usque ad villam que vocatur Vico Alonis, ita ut ipse Oprandus et Paganus suorumque heredes maneant exinde omni tenpore taciti et contenti et quieti de suprascripto tranversu et portu adversus iamdictum donnum Amselmum, Dei gracia abbatem, suosque sucessores et partem ipsius monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederit; et esponderunt se ipsi Oprandus et Paganus ut si unquam in t(en)pore ipsi vel eorum heredes adverssus iamdictum donnum Amselmum Dei gracia abbatem suosque sucessores vel partem ipsius monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederit exinde agere aut causare vel removere aut per placitum fatigare presonpserint per se vel per eorum submitentes personas, et taciti et quieti exinde omni te(n)pore non permanserint de suprascripto portu et transversu adverssus eundem donnum Amselmum abbatem suosque sucessores et partem ipsius monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederint, vel si apparuerit ullum datum aut factum vel quodlibet scriptum quod ipsi exinde in aliam partem fecissent et claruerit, tunc conponant eis duplam querimoniam unde agere aut causare presonpserint; insuper penam argenti libras centum, medietas camere iamdicti donni Guidonis comitis, alia medietas predicto monasterio. Insuper de ipso portu et tranverssu taciti et quieti permaneant. Quidem et ad hoc adfirmandum acceperunt ipse Oprandus et Paganus ab eodem donno Anselmo abbate exinde launechild crosnam unam, ut hec refutatio omni te(n)pore firma permaneat atque persistat. Factum est hoc anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millessimo centesimo duodecimo, die veneris qui est septimo kalendas februarii, indic(ione) quinta.

+ Signum + manus suprascripti donni Guidonis comitis, qui hoc signum crucis fecit et hoc breve fieri rogavit ut supra.

+ Ego Ugo iudex subscripsi.

Ego Lafranchus monachus et converssus subscripsi.

+ Ego Bernardus advocatus interfui et ut testis subscripssi.

+ Ego Lafranchus causidicus subscripsi.

+ Hic notat Ardingus legum docmate primus.

+ Ego Guido iudex Viquerienssis interfui et subscripssi.

Interfuerunt testes Carbonus et Albertus vicecomites, Oldricus, Vuielmus filius Bergondii, Amselmus comes de Suspiro, Theubaldus de Porta Laudensse, Ugo et Lafranchus germani, Vasallus et Rotefredus germani, Vualterius de Rocha, Petrus Rusticelli, Bernardus Capitaneus, Guibellus et Guielminus nepos eius, Guido Cangelle, Otto de Comite, item Otto, Opiço de Turicella, Boso Pico, Otto Paucacaro, Gyrardus et Guilielmus et Guido fratres, Oddo et Gyrardus eius filius, Armanus et Ugo fratres, Petrus Tossicus, Arialdus Pensaovo, Bernardus de Boso de Cruce, Milo de Ture et Petrus et Albertus eius filii, Heinricus Canis, Opiço eius nepos, Raynardus Canis, Otto et Allo de Ga(m)bolate, Guielmus et Aribaldus filii Ugonis iudicis, Bernardus Mussus, Gyrardus Folperti, Guido et Guitelmus germani, Baldoinus et Lafranchus et Burgondius de Celanova, Gualterius de Moneta et Otto frater eius, Lafranchus et Armanus de Capitebecarie, Ugo Cap(ut)agnelli, Ugo filius Theubaldi et Syrus eius filius, Ubertus Cap(ut)piperi, Ysahac, Opiço Benegnanus, Loterius Berterii, Ugo Piperata, Bernardus Vuarnerius, Vasallus filius Vuiberti, Fredecione et Gyrardus Sclafenati, Bernardus Cariolus, Lafranchus Limedancus, Maneseus, Baldo Cap(ut)depasca, Geronimus de Putheo, Carbonus de Ziminascho, Albertus de Palacio, Allo et Paganus consobrini, Dolcebonus Bellotti, Belluspetrus, Francus et Guido Georgii.

Ego Petrus notarius sacri palacii interfui et hoc breve per iussionem supranominati donni Guidonis comitis scripssi.