1115 marzo 31, Milan
Originale, ASPv, Pergg., cart 1.
[(SN)] Anno ab incar(nacione) d(omi)ni nostri Iesu Christi millesimo centesimo quintodecimo, secundo kalendarum aprilis, indic(ione) octava. Tibi domno Iohanni, abbat[i mona]|[sterii] Sancti Salvatoris, quod est constructum foris prope civitate Papia, promittimus atque spondemus nos Ardericus et Ugo germani, filii quondam Ugocion[i] | [de La]nciano, qui professi sumus legę viverę Longobardorum, eo tenore, sicut hic subter legitur, ita ut amodo in antea nullo u(m)quam in t(em)pore non sit nobis ia(m)dict[is] | [germanis] vel nostris heredibus aut nostre summisse persone per nullumvis ingenium licencia vel potestas agendi, causandi placitum vel intencionem commovendi | [vel a]d divisione requirendi contra te ia(m)dictum Iohannem abbatem, vel contra tuos succesores aut contra quem vos aut pars ipsius monasterii dederint, nominati[ve] | de omnibus casis et rebus territoriis, iuris ipsius monasterii, reiacentibus in locis et fundis Graffigniana et Vigolongo, tam infra castrum ipsius loci quam et foris et | in eorum territoriis et curtę, cum omnibus honoribus, condicionibus, usibus, redditibus ad ipsas res pertinentibus et unde intencio usque modo inter nos fuit, omnia et | in omnibus, ut supra dicta sunt inintegrum, dicendo quod nobis predictis germanis ia(m)dictę res pertineant vel pertinere debeant per beneficium aut per | investituram seu per aliquam aliam quamlibet racionem que dici vel nominari potest ...