1112
BREVE SENTENTIE, CESSIONIS,
TRADITIONIS ET REFUTATIONIS
Deo
nostro redenptori et omnium rerum creatori totis viribus debemus
gracias refere, qui suam ubiquam a visibilibus et invisibilibus
hostibus protegit Eclesiam, ne quantum cupiunt lupino more ei suisque
possesionibus nocere prevaleant. Nam, licet ex una parte sint homines
mali et alienarum rerum avidi et cupidi, ex alia tamen, divina
gracia exibente, sunt boni et iusti, qui eos male cupientes
reprehendere non desinunt et ad iusticiam et placitum venire
co(m)pellunt.
Tenpore nanque quo Papiensi civitate Dei misericordia
venerabilis iudex Ugo de Ganbolato, cum do(n)no Guielmo, Lafrancho
filio, necnon Nantelmus cognomine Grugno, una cum Petro Catasio et
Syro de alle et alio Syro Salinbene, sunt a cunto Papiensi
populo cum iureiurando facti et electi consules, surexerunt quidam
Oprandus, scilicet Signifer, et filii Alonis, et Paganus qui dicitur
Picenus, dicentes et falso afirmantes portum et traversum prope
Lardiraco positum, Beati Petri Celi Aurei, suum suumque heredum esse
possidendum. Quam causam et que, ut ita dicam, monstruosa verba,
do(n)nus Amselmus, Dei gracia Sancti Petri Celi Aurei abbas, cum suis
fratribus audientes, et inde bellum vel vuerram facere nolentes,
adeunt ad placitum in brolio beatissimi santi Syri confesoris, et
ibi, coram supradictorum cu(n)sulum conspectibus, querimoniam de
tanta iniuria faciunt. Quam causam et quod placitum supranominati
consules ex utraque parte diligenter audientes et inter se iusticiam
huius rei discernentes, talem sentenciam cuntis audientibus dederunt,
ut si pars ipsius Oprandi et filiorum Alonis, silicet Beltrami et
Mariscoti et Pagani, tres homines boni testimonii haberent qui per
Dei evangelia iurarent Opradum et Bertrammum et Marischotum et
Paganum et eorum antecessores portum et traversum iusta Lardiracum
positum triginta annos olim quiete possedisse et sine contrarietate
partis predicti monasterii tenuisse, Oprandus et Bertramus et
Marischotus et Paganus quiete suum portum haberent, si hoc
sacramentum parti ipsius monasterii suficeret. Rursus si, ex altera
parte, monasterium memoratum tres homines, ut diximus, boni testimonii haberet, et eodem modo supradicto iurarent quatenus
supradictum monasterium triginta annos portum ipsum et traversum
supradictum sine contradicione Oprandi et Bertrami et Marischoti et
Pagani vel eorum antecesorum olim quiete posedisset, si eum
sacramentum Oprando, Bertramo et Marischoto et Pagano suficeret,
tacite monasterium supranominatum portum et traversum haberet; quod
si una pars vel altera hoc sacramentum danpnaret, bellum ante comitem
sacri palacii et do(n)num Ugonem iudicem suosque socios fieret,
quatenus eternus iudex cuius esset supranominatus portus et traversus
ostenderet. Quibus omnibus constitutis, Oprandus et Paganus et pars
ipsorum filiorum Alonis, ex consenssu eiusdem donni Amselmi, Dei
gr(aci)a abbatis, et ipsius Ugonis iudicis sociorumque eius,
susceperunt eleccionem testificandi et iurandi inantea; et sic donnus
iudex Ugo, cum aliis suis sociis, ad comitem sacri palacii suum
mitunt legatum Bonumamicum nomine Belengerius, quatenus Papiam veniat
et hoc bellum, Dei adiutorio, videat et discernat.
Preter hec omnia, dum in Dei nomine cum esset iamdictus comes sacri palacii
Ticinensis civitatis, scilicet Guido, in curte iamdicti gloriosissimi
santi Syri, coram Papiensi populo, ad iusticiam faciendam ac
declarandam, adessent cum eo iamdictus Ugo et Guilielmus, filius
condam Lafranchi, Syrus de Valle, Petrus Catasius, necnon Lafranchus
filius Guillelmi et Ardengus Reccus causidici, Bernardus de Marinco
et Vuido de Viqueria et Armanus de Monticello et Theubaldus de
valle de Verrsa iudices sacri palacii, et Lafranchus notarius sacri
palacii, et Carbonus et Albertus vicecomites et reliqui plures,
ibique in eorum presencia veniens iamdictus donnus Amselmus, Dei
gr(aci)a abbas, cum advocatoribus suis et ipsius monasterii, scilicet
Oldracus et Guielmus de Cona, cum suis testibus parati ad iurandum et
pugnandum quod pars iamdicti monasterii iamdictum portum et
traverssum per triginta annos olim quiete possedit sine contradicione
ipsius Oprandi et filiorum Alonis et Pagani suorumque antecessorum
Signiferorum, et ipse Oprandus et Marischotus et vasalli eius et
Paganus ibi in presencia ipsius Guidonis comitis et ipsius Ugonis
iudicis et sociorum eius existentes, iamdictus Ugo tulit librum
evangeliorum manibus suis et dare voluit testibus et pugnatori
ipsorum Oprandi et Marischoti et Pagani; ipse vero testis et pugnator
ipsorum librum non accepit, et subtraxit se de pugna et
sacramento et testimonio, quod consobrini erant, et fecit se actorem
et intencionatorem. Ideo ipse Ugo et socii eius, simul cum iamdicto
donno Guidone comite, per consensum tocius populi qui ibi erat, causa
cognita, dederunt sentenciam quod nichil de iamdicto portu et
traverssu ipsi Oprando et fillis Alonis et Pagano pertinet, sed
refutent.
Et statim ibi, in presencia iamdicti donni Guidonis comitis
et ipsius Ugonis iudicis et sociorum eius et supradictorum
causidicorum et iudicum et notarii et vicecomitum et reliquorum
bonorum hominum quorum nomina subter leguntur, per lignum et
bergamenam quam in suis tenebant manibus cesserunt, tradiderunt atque
refutaverunt iamdictus Oprandus et Paganus predicto donno Amselmo,
Dei gracia abbati, iam nominatum portum et traversum, sicut est a
castello ipsius loci Lardiraci usque ad villam que vocatur Vico
Alonis, ita ut ipse Oprandus et Paganus suorumque heredes maneant
exinde omni tenpore taciti et contenti et quieti de suprascripto
tranversu et portu adversus iamdictum donnum Amselmum, Dei gracia
abbatem, suosque sucessores et partem ipsius monasterii aut cui pars
ipsius monasterii dederit; et esponderunt se ipsi Oprandus et
Paganus ut si unquam in t(en)pore ipsi vel eorum heredes adverssus
iamdictum donnum Amselmum Dei gracia abbatem suosque sucessores vel
partem ipsius monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederit
exinde agere aut causare vel removere aut per placitum fatigare
presonpserint per se vel per eorum submitentes personas, et taciti et
quieti exinde omni te(n)pore non permanserint de suprascripto portu
et transversu adverssus eundem donnum Amselmum abbatem suosque
sucessores et partem ipsius monasterii aut cui pars ipsius
monasterii dederint, vel si apparuerit ullum datum aut factum vel
quodlibet scriptum quod ipsi exinde in aliam partem fecissent et
claruerit, tunc conponant eis duplam querimoniam unde agere aut causare presonpserint; insuper penam argenti libras centum,
medietas camere iamdicti donni Guidonis comitis, alia medietas
predicto monasterio. Insuper
de ipso portu et tranverssu taciti et quieti permaneant. Quidem et ad
hoc adfirmandum acceperunt ipse Oprandus et Paganus ab eodem donno
Anselmo abbate exinde launechild crosnam unam, ut hec refutatio
omni te(n)pore firma permaneat atque persistat. Factum
est hoc anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millessimo
centesimo duodecimo, die veneris qui est septimo kalendas
februarii, indic(ione) quinta.
+ Signum + manus suprascripti
donni Guidonis comitis, qui hoc signum crucis fecit et hoc breve
fieri rogavit ut supra.
+ Ego Ugo iudex subscripsi.
Ego Lafranchus monachus et
converssus subscripsi.
+ Ego Bernardus advocatus interfui
et ut testis subscripssi.
+ Ego Lafranchus causidicus
subscripsi.
+ Hic notat Ardingus legum docmate
primus.
+ Ego Guido iudex Viquerienssis
interfui et subscripssi.
Interfuerunt testes Carbonus et
Albertus vicecomites, Oldricus, Vuielmus filius Bergondii, Amselmus
comes de Suspiro, Theubaldus de Porta Laudensse, Ugo et Lafranchus
germani, Vasallus et Rotefredus germani, Vualterius de Rocha, Petrus
Rusticelli, Bernardus Capitaneus, Guibellus et Guielminus nepos eius,
Guido Cangelle, Otto de Comite, item Otto, Opiço de Turicella, Boso
Pico, Otto Paucacaro, Gyrardus et Guilielmus et Guido fratres,
Oddo et Gyrardus eius filius, Armanus et Ugo fratres, Petrus
Tossicus, Arialdus Pensaovo, Bernardus de Boso de Cruce, Milo de Ture
et Petrus et Albertus eius filii, Heinricus Canis, Opiço eius nepos,
Raynardus Canis, Otto et Allo de Ga(m)bolate, Guielmus et Aribaldus
filii Ugonis iudicis, Bernardus Mussus, Gyrardus Folperti, Guido et
Guitelmus germani, Baldoinus et Lafranchus et Burgondius de Celanova,
Gualterius de Moneta et Otto frater eius, Lafranchus et Armanus de
Capitebecarie, Ugo Cap(ut)agnelli, Ugo filius Theubaldi et Syrus
eius filius, Ubertus Cap(ut)piperi, Ysahac, Opiço Benegnanus,
Loterius Berterii, Ugo Piperata, Bernardus Vuarnerius, Vasallus
filius Vuiberti, Fredecione et Gyrardus Sclafenati, Bernardus
Cariolus, Lafranchus Limedancus, Maneseus, Baldo Cap(ut)depasca,
Geronimus de Putheo, Carbonus de Ziminascho, Albertus de Palacio,
Allo et Paganus consobrini, Dolcebonus Bellotti, Belluspetrus,
Francus et Guido Georgii.
Ego Petrus notarius sacri palacii
interfui et hoc breve per iussionem supranominati donni Guidonis
comitis scripssi.